- DARES
- DARESPhrygius, Sacerdos Troianus, Homero celebratus, historicus, scripsit bellum Troianum Graece, in quo et ipse militavit, ut ait Isid. Captâ Troiâ cum Antenoris factione mansit, ut scribit Corn. Nep. qui opus eius e Graeco in Latin. sermonem convertit, Sallustioque dicavit. Ita quidem vulgo creditum. Atqui scriptor est, in quo neque eruditionem, nec iudicium neque ullam elocutionis elegantiam invenias, ut nimisimpudenter fecisse videatur, qui Corn. Nep. nomen ementitus est, quasi inficetae versionis auctoris. In enarratione totius historiae fere ubique abit ab antiquitate, pauca similia vero de suo adstruit, absurda et inconsequentia plurima; ut vel id, quod de variis plurium annorum ac mensium induciis affingit, quo ad decennium perveniat. Nec quicquam in toto libello singulare, praeter Theseidarum mentionem (quos una cum Anio rem frumentariam curasse scribit) et ineptos illos Troianorum, Graecorumque ducum ac mulierum formae, morumque characteres, quibus similia deliramenta e Graecorum Neotericorum nugis edidêrunt nuper viri docti. Genuinum itaque Daretis pous, quod adhuc tempote Aelian. bist. Var. l. 11. c. 2 Vide et Phot, Bibl. cod. 190 superfuit, amissum est. Voss. de Hist. Gr. l. 4. c. 1. p. 428. 429. de Lat. l. 3. p. 701. et Lud. Vives, de trad. discipl. l. 5. Praeter eum vero et Syagrus, et Helena et Phantasia, aliique ante Homer. de rebus Troianis scripsêre, ut videre est hîc passim, et apud Ioh. Marsham. Canone Chron. Saeculo X V. ubi de Hesiodo Poeta. Item Dares, pugil apud Virgil. ignavus quidem, sed ostentator maximus; Aen. l. v. v. 456. 460. 463. 476. 483. Nic Lloyd.Praecipitemque Daren ardens agit aequore toto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.